

Liber Leviticus*
Caput 1: Versus 14
Si autem.[ISID.]Turtur, caro Christi, secundum illud Salomonis:Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis:Columba Spiritum sanctum significat. Unde:Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, hic est Filius meus.Turtur ergo columba caro Christi est Spiritui sociata: haec tria sacrificia offert homo, id est Christus, de bobus scilicet, pecoribus, et avibus.[ISICH.]in Levit.Admirabilis verborum subtilitas, etc.,usque ad,contemplantur et sapiunt coelestia, ubi Christus est in dextera Dei sedens.